Ovarium[1] sive oophoron[2] (Graece oophoron) est utrum duorum organorum gignendi animalis muliebris (ergo et Hominis sapientis), quod nonnulla hormonta feminina (oestrogenum et progesteronum) et ova effert et continet.

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Conlocatio ovariorum in femina hominis.

Mascula animalium hominumque organum ei simile est testis.

Morbi ovariorum et benigni et maligni videntur, inter quos quidam tumores ovariorum.

Structura (anatomia) ovarii

recensere

Ovaria - dextrum et sinistrum - in cavitate peritoneale iacent.

Ligamenta

recensere

Utraque ovarium per fibrosum ligamentum ovarii proprium utero adiungitur. De latere altero ligamentum suspensorium ovarii quibusdam vasis sanguineis ovarii (arteria ovarica, vena ovarica, plexu ovarico) prosecutum ovarium cum pelvi nectit.

Structura microscopica

recensere

Fere solum microscopii ope visibiles sunt structurae ovarii tenuiores: Superficies ovariorum de singulari strato cellularum mesothelialium cuboidearum vel columnaria usque consistit. Superficies haec stratum extremum stratum germinale, cum epithelio squamoso et cuboideo, cingit. Stratum externum est cortex ovarii cum folliculis ovaricis; stratum internum medulla ovarii.

Providentia vascularis

recensere

Arteria ovarica cum anastomosi

recensere
  Conferatur pagina principalis Arteria ovarica.
 
Irrigatio ovarii arterialis.

Utrumque ovarium de arteria ovarica, vel dextra vel sinistra providetur. Praeterea ex arteria uterina anastomosis connexa cum arteria ovarica est. Sanguis utroque modo ex aorta abdominali oritur: Arteria ovarica infra arteriam renalem truncum aortae relinquit, postea in ligamento suspensorio ovarii ovarium consequitur. Anastomosis ex arteria uterina inferius ex arteria iliaca interna primo ante ureterem in ligamento cardinali ad uterum fluit. Illinc anastomosis in arteriam ovaricam ducens invenitur.

Vena ovarica

recensere
  Conferatur pagina principalis Vena ovarica.

Utraque vena ovarica et ramuli eius ramulos arteriales sequuntur. Circum hilum plexus venosus locatus est. Vena ovarica dextra directe in venam cavam inferiorem procedit, sed vena ovarica sinistra in venam renalem.

  1. Federative Committee on Anatomical Terminology (1998), Terminologia Anatomica (Stutgardiae: Thieme).
  2. L. A. Kraus (1844), Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon, ed. 3a (Gottingae: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung).

Nexus interni

Nexus externi

recensere
 
stipula

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!