Medicamina faciei femineae
Medicamina faciei femineae est carmen Ovidii, elegis (distichis elegicis?) scriptum, quod de medicaminibus tractat quibus utuntur feminae ad facies exornandas. Centum versus (accuratius quinquaginta disticha) nunc exstant. Ovidius hoc carmen ante tertium librum de Arte Amatoria composuit, ubi dicit
- Est mihi, quo dixi vestrae medicamina formae,
- parvus, sed cura grande, libellus, opus. (Ars 3.205–206)
Hoc est carmen didacticum, sicut Ars amatoria et Fasti. Docet quomodo femina possit medicamina facere, et quare debeat.
Nexus externi
recensere- Textus apud Vicifontem
- The Art of Beauty, a J. Lewis May soluta oratione conversus (cum versibus Latinis).