Laimdota Straujuma
Laimdota Straujuma (in regione Lettigalia nata die 24 Februarii 1951) est politica Lettoniae et ab anno 2014 prima ministra patriae.
Alumna universitatis Lettonicae ubi mathematicis studuit, Laimdota Straujuma gradum doctoris meruit apud academiam scientiarum Lettonicam. Ab anno 1998 sodalis fuit factionis popularis, sed ab anno 2014 Unitatis. Fuit annis 2000-2010 secretaria civica ministeriorum pro agricultura et pro evolutione regionali. Die 25 Octobris 2011 ministra agriculturae creata est, praecessore Ioanne Dūklavs, primo ministro Valdis Dombrovskis. Quo anno 2014 ad commissionem Europaeam promoto, Laimdota Straujuma ad officium primi ministri selecta est et die 22 Ianuarii 2014 suscepit. Die 7 Decembris 2015 propter altercationes inter ministros dimissionem tam suam quam regiminis protulit.
Bibliographia
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Laimdota Straujuma spectant. |
Uldis Augulis • Guntis Belēvičs • Raimundus Bergmanis (2015–) • Gaidis Bērziņš • Vjačeslavs Dombrovskis (2014) • Ina Druviete (2014) • Ioannes Dūklavs • Casparus Gerhards • Ricardus Kozlovskis • Henricus Matīss • Dace Melbārde • Romanus Naudiņš (2014) • Dzintars Rasnačs • Ioannes Reirs • Dana Reizniece-Ozola • Edgarus Rinkēvičs • Mārīte Seile • Laimdota Straujuma • Raimundus Vējonis (2014–2015) • Andreas Vilks (2014) Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Consilia ministrorum civitatum Europaearum hodiernarum Capsae cognatae: Consilia Straujuma 2014–2016 • Kučinskis 2016–2019 • Kariņš 2019–2023 • Siliņa 2023– | |