Iulia, accuratius Vipsania Iulia Agrippina, ut a matre Iulia distingui possit, Iulia minor appellata (nata 19/18 a.C.n.; mortua 28 p.C.n.) fuit filia Agrippae et Iuliae, filiae Augusti imperatoris Romani.

Iulia una cum sorore Agrippina apud Liviam Drusillam aviam novercalem accrescebat. Anno 4 a.C.n. Lucio Aemilio Paullo consobrino in matrimonium data est, ex quo filiam Aemiliam Lepidam genuit, quae posteriori imperatori Claudio desponsata est.

Anno 8 p.C.n. Iulia – sicut iam antea mater sua et frater Agrippa Postumus – relegata est, ob modum vivendi, ut dicebatur. Tacitus eam rem cum Decimo Silano, fratre Marci Iunii Silani, habuisse narrat.[1] Sunt, qui Ovidium poetam, qui eodem anno relegatus est, hac re implicatum velint. Filiae cum Claudio desponsatio soluta est. Iulia exsul in Diomedeis insulis mortua est[2] Filia eius Marco Iunio Silano Torquato, Decimi Iunii Silani propinquo, nupsit. Cuncta progenies ab Agrippina minore exstirpata est.

  1. Annales 3, 24, 3s.
  2. Tac. Ann. 4,71