Ironia
Ironia,[1] (Graece εἰρωνεία 'dissimulatio' < εἴρων 'qui ignorantiam simulat') sive inlusio,[2] est figura dicendi vel ratio scribendi, qua contraria ostenduntur: id quod esse videtur ab eo quomodo res se habet perquam differt. Ut ex etymologia elucet, qui primum ironia utebantur, alios consulto decipere volebant. Sed postea decipiendi connotatio evanuit, ut apparet ex definitione Quintiliani. Qui enim ironiam dicit aut pronuntiatione aut persona scribentis dicentisve aut rei natura intellegi: "nam si qua earum verbis dissentit, apparet diversam esse orationi voluntatem [...] et laudis autem simulatione detrahere et vituperationis laudare concessum est."[3] Ironiae species variae sunt, sicut verborum, dramatis, accidentium.
Quae necesse sint ad percipiendam ironiam
recensereConstat ironiam non semper facile percipi posse. Quo melius locutor auditorem cognoverit, auditorque locutorem, eo minus erit periculum erroris. Praeter mutuam consuetudinem etiam communi circumiacentium, id est rerum et temporum, cognitione opus est. Qui enim Ciceronem audivit Gaium Verrem "hominem sanctum et diligentem" praedicare,[4] nihilque de Verre noverat, ei nihil erat, cur verba Ciceronis dubitaret. Qui autem Verrem aut Ciceronis in Verrem animum haud ignorabat, eum non fefellit Ciceronem ironia uti.
Ironia igitur neque in forma nec in significatione compositionali verborum consistit, sed ex circumiacentibus dictionis eorumque interpretatione pragmatica exsistit. Itaque non est necesse, ut verbi gratia litotes, in qua res contrario negato adfirmatur (sicut non raro 'saepissime'), ad ironiam pertinere putetur. Saepissime auditor voluntatem locutoris intellegit, nam nisi verbis ironiam comprehenderit, eam certe ex aliis indiciis cognoscet. Qui enim ironice loquitur, saepe peculiari vocis tono utitur, aut oculis, superciliis totove vultu animum suum exhibet.
De generibus ironiae
recensereIronia ab aliis figuris differt. Cum enim in metaphora pro similibus similia substituantur, non satis est dicere ironiam pro oppositis opposita substituere, nam semper necesse est etiam circumiacentia cognoscere et accidentia observare. Cum autem circumiacentia et accidentia innumerabilia ac confinia sint, non videntur ironiae genera ita describi posse, ut unum genus super alterum non excedat. Si quis forte autocineto in postes stabuli incurrerit, et ego aurigae "macte virtute diligentiaque esto!" dicam, certe sensus dicti a sensu voluntatis differat.[5] Hic non solum de ironia verborum sed etiam de ironia accidentium agatur. Qui ironiam in varia genera diviserunt, aliquando etiam talia descripserunt genera, quae inter se admodum tenuiter differunt;[6] exempli causa, num expediat ironiam dramaticam ab ironia tragica distingui,[7] quaestio est.
Verbum et notio ironiae profecta esse videntur a dialogis Platonicis, in quibus Socrates partes agit eironos sive dissimulatoris, qui se simulat minus scire quam conlocutor, cuius peritiam et prudentiam ironice laudat. Quae ironia Socratica ad cognitionem pertinet;[8] itaque etiam ironia epistemologica vocari potest. Procedente deinde sermone quaesitis innocuis Socrates inscientiam conlocutoris gradatim demonstrat. Qua ironia lectores et auditores in primis oblectantur, nam tamquam fabulam dramaticam spectant, cuius exitum iam praesentire possunt. Ironia dramatica re vera eiusmodi est, ut personae dramatis minus quam spectatores de exitu fabulae sciant, sicut Oedipodis fabulae spectatores, qui oraculum expositum melius quam Oedipus interpretari possunt.
Notae
recensere- ↑ Cic., De orat. 2.270; Q.fr. 3.4.4; Quint.. Inst. 8.6.54.
- ↑ Quint. Inst. 8.6.54.
- ↑ Quint. Inst. 8.6.54-55.
- ↑ Cic., Cluent. 91 "quod C. Verres, praetor urbanus, homo sanctus et diligens, subsortitionem eius in eo codice non haberet"; cf. Quint. Inst. 8.6.55.
- ↑ Cf. Searle 1979: 113.
- ↑ De ironiae generibus scripserunt Muecke 1969, Knox 1972, et alii.
- ↑ Ut fit apud Colebrook 1992: 732-733.
- ↑ Dent 2005.
Bibliographia
recensere- Behler, Ernst. 1990. Irony and the Discourse of Modernity. University of Washington Press.
- Bogel, Fredric V. 1980. Irony, Inference, and Critical Understanding. Yale Review 69: 503–519.
- Booth, Wayne C. 1975. A Rhetoric of Irony. University of Chicago Press.
- Bryant, G.A. & J.E. Fox Tree. 2002. Recognizing Verbal Irony in Spontaneous Speech. Metaphor and Symbol 17: 99–115.
- Colebrook, Claire. 1993. Irony. The New Princeton Encyclopedia of Poetry and Poetics, ed. Alex Preminger & T.V.F.Brogan, 633-635. Princeton University Press.
- ———————. 2004. Irony. Routledge.
- Dent, Nicholas. 2005. Irony, Socratic. The Oxford Companion to Philosophy (Ted Honderich, ed.). Oxford University Press.
- Gibbs, R. W. 2000. Irony in Talk among Friends. Metaphor and Symbol 15: 5–27.
- Hutcheon, Linda. 1994. Irony's Edge: The Theory and Politics of Irony. Routledge.
- Kierkegaard, Søren. 1841 / 1992. On the Concept of Irony with Continual Reference to Socrates. Princeton University Press.
- Knox, Norman D. 1972. On the classification of ironies. Modern Philology 70: 53-62.
- ———————. 1973. Irony. Dictionary of the History of Ideas.
- Lang, Candace D. 1988. Irony / Humor: Critical Paradigms. Johns Hopkins University Press.
- Lavandier, Yves. 2011. La dramaturgie, Les mécanismes du récit, 5ème édition. Le Clown & l'Enfant.
- Lee, C. J. & A. N. Katz. 1998. The Differential Role of Ridicule in Sarcasm and Irony. Metaphor and Symbol 13: 1–15.
- Leggitt, J. & R.W. Gibbs. 2000. Emotional Reactions to Verbal Irony. Discourse Processes 29: 1–24.
- Muecke, D. C. 1969. The Compass of Irony. Methuen.
- Searle, John R. 1979. Expression and Meaning. Studies in the Theory of Speech Acts. Oxford University Press.
- Star, William T. 1987. "Irony and Satire: A Bibliography." Columbiae Carolinae Meridianae: University of South Carolina College of Humanities and Social Sciences.
Nexus interni
Nexus externi
recensereVide ironiam in Victionario. |
- "Ironia finalis," www.guardian.co.uk
- Definitio ironiae a Baldrick (BlackAdder) facta, www.bbc.co.uk
- Ironia Americana contra ironiam Britannicam, www.danwallacemusic.com
- Ironia Americana et Britannica, www.guardian.co.uk
- Hodiernum scripturae ironicae exemplum, www.thespoof.com
- Sardonicus, afflatus.ucd.ie