Iacobus Cook Praefectus (7 Novembris[1] 172814 Februarii 1779), fuit explorator, navigator, et cartographus Britannicus, atque socius Regalis Societatis, qui gradum praefecti navalis in Regia Classi ad extremum adsecutus est. Cook tabulas Terrae Novae descripsit antequam tres navigationes ad Oceanum Pacificum fecit, dum primum contactum Europaeum orientalis Australiae litoris et Insularum Havaianarum et primam Novae Zelandiae circumnavigationem certam fecit,[2] et multas alias insulas Pacificas adivit. Orbem terrarum bis circumnavigavit.

Iacobus Cook Praefectus, simulacrum apud Museum Nationale Maritimum Britanniarum Regni.
Statua Iacobi Cook Vaimeae in Comitatu Kauaʻi Havaiorum stat, primum contactum cum Insulis Havaianis in portu vici mense Ianuario 1778 commemorans.
Pallium pinnarum Havaiianum a Praefecto Cook conlectum. Museum Australianum, (H000104).
Statua Iacobi Cook Grenovici prope Londinium.
Praefectus Iacobus Cook. Pictura Ioannis Webber. Oleum in carbaso, 1776.
Statua Praefecti Cook in Hortis Catani St Kilda Victoria, Australia.
Elizabeth (Batts) Cook. Pictura Gulielmi Henderson, anno 1830 facta.

Cook iuvenis[3] se classi mercatoriae Britannicae coniunxit, et Regiae Classi anno 1755. Bellavit in Bello Annorum Septem, et deinde, per obsidionem Quebeci, mensuram egit, descripsitque aditús Fluminis Sancti Laurentii tabulas quae Iacobo Wolfe Generali facultatem fecit ut celeberrimam oppugnationem furtivam in Planitie Abrahami faceret.

Asteroides 3061 Cook et Fretum Cookianum in eius honorem nominati sunt.

Natus est die 27 Octobris (modo antiquo) 1728.

Obiit die 14 Februarii 1779.

Pinacotheca

recensere
  1. Modo antiquo, 27 Octobris.
  2. James Cook apud Encyclopædia Britannica (1911).
  3. Per Collingridge (2002).

Bibliographia

recensere

Bibliographia addita

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Iacobum Cook spectant.
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

 
Cartographia

Haec stipula ad cartographiam spectat. Amplifica, si potes!