Hector Hodler (natus die 1 Octobris 1887 Genavae, mortuus die 31 Martii 1920 in Leysin/Pagi Valdensis) filius fuit pictoris Helvetici Ferdinandi Hodler. Hector anno 1908 inter fundatores Universalis Societatis Esperanticae/UEA numeratur.

Hector Hodler (1917)

Rixas inter parentes vix ferre potuit Hector, ita ut scientiis acquirendis a querelis diuturnis avocari praeferret. Fertur puerum XII annorum opera omnia Aemilii Zola legisse. Tata artifex eum saepe depinxit.

Puer annos XIV natus linguam Esperanticam edidicit una cum amico Edmundo Privat, qui postea diurnarius historicusque factus est. Ambo anno 1903 periodicum iuvenibus dedicatum condiderunt, quod titulum "Juna Esperantisto" (Esperantici fautor iuvenis) portavit.

Anno 1907 periodico praetitulato "Esperanto" empto Hector operam dabat ad societatem Esperanticam universalem fundandam. Itaque anno 1908 citata sodalitas UEA nata est, cuius rector primus Hector Hodler fuit. Periodicum moderari tamen non omittebat. Primo bello pancosmico saeviente animus eius in res politicas internationales magis magisque attendebatur.

Mortuus est iam anno 1920 in sanatorio quodam Helvetico ob phtisim. Ad UEA et fortunas et periodicum "Esperanto" et libros multos reliquit. Bibliotheca ampla hodie in Grapheo centrali UEA Roterodami sarta et tecta convervatur. Inter maximas bibliothecas mundanas de Esperanticis rebus est.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hector Hodler spectant.