Hasta est telum missile, lignum teres ferrea cuspide praefixum, quo eminus pugnatur.

Hasta et iacula generis mediaevalis, recens reconstructa

Apud Romanos antiquos

recensere

Apud Romanos hasta differt a pilo, quo legionarii utebantur; hasta vero auxiliarii.[1] Differt a lancea, quae peregrina est; hasta vero Romana. Porro hastarum triplex est genus: unum breviores continet, quae manu emittuntur: alterum longiores gravioresque, quas et manu retinere, et jaculari etiam possent: tertium gravissimas, quae tormentis emittebantur.

  1. Tacitus, Annales 12.35: "et si auxiliaribus resisterent, gladiis ac pilis legionariorum, si huc verterent, spathis et hastis auxiliarium sternebantur."

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad hastas spectant.

  Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis