Georgius Părvanov
Georgius Părvanov (Bulgarice: Георги Първанов Georgi Părvanov, natus die 28 Iunii 1957), alumnus universitatis Serdicensis, est politicorum peritus Bulgariae.
Cursus honorum
recenserePărvanov ab anno 2002 praeses rei publicae Bulgariae fuit. Hoc officium denuo in voto anni 2006 nactus est, postquam omnes factiones politicae contra eius adversarium Volen Siderov excepta ipsius propria factione coniuncti sunt. Tunc voto finito 75% participantium eum elegerunt et 25% Volen Siderov.[1] In utribusque votis in Bulgaria numerus hominum, qui interfuerunt, 50% omnium non attigit. Nonnulli habitantes tenentes duplicem civitatem in Turcia eum elegerunt, quoniam Siderov abrogationem duplicis civitatis exoptat. Die 22 Ianuarii 2012 Rosen Plevneliev eius successor magistratum iniit.
Basilius Kolarov 1946 • Minčo Nejčev 1947 • Georgius Damjanov 1950 • Demetrius Ganev 1958 • Georgius Trajkov 1964 • Theodorus Živkov 1971 • Petrus Mladenov 1989 • Stanislaus Todorov 1990 • Nicolaus Todorov 1990 • Želju Želev 1990 • Petrus Stojanov 1997 • Georgius Părvanov 2002 • Rosen Plevneliev 2012 • Rumen Radev 2017 Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Duces civitatum Europaearum hodiernarum • Index regum praesidumque Bulgariae Capsae cognatae: Duces civitatum Unionis Europaeae • Primi ministri Bulgariae | |
Notae
recensere- ↑ Isto modo votum secundum sine ulla dubitatione voto in Francogallia anno 2002 similis est, ubi omnes factiones Iacobum Chiracum adversus Ioannem Mariam Le Pen promoverunt.
Bibliographia
recensere- Grigor Lilov, Най-богатите българи. Serdicae: „Кайлас" ЕООД, 2013. ISBN 978-954-92098-9-1