Gabriel Attal de Couriss (nomine nativo Gabriel Nissim Attal; Clemartii natus die 16 Martii 1989) est politicus Francicus, qui e die 9 Ianuarii 2024 primus minister Franciae meret, omnium usque hodie maxime iuvenis, solus qui se homosexualem esse nuntiaverit.

Wikidata Gabriel Attal
Res apud Vicidata repertae:
Gabriel Attal: imago
Gabriel Attal: imago
Gabriel Attal: subscriptio
Gabriel Attal: subscriptio
Nativitas: 16 Martii 1989; Clemartium
Patria: Francia

Familia

Genitores: Yves Attal; Marie de Couriss
Gabriel Attal apud ferias librorum nubeculatorum Engolismenses anno 2019 contionem habens.

Filius est Ivonis Attal Iudaei, causidici productorisque cinematographici, et Mariae de Couriss, Christianae Odessanae e stirpe Graeca ortae. Lutetiae apud scholam Alsatianam eruditus est, ubi contubernalem habuit Joyce Jonathan cantatricem. Alumnus est Universitatis Panthei et Assacii et instituti scientiarum politicarum Parisiensis. Sodalis ex anno 2006 factionis socialistae fuit. Consiliarius operam dedit iuxta Marisol Touraine candidatam, deinde iuxta ministram a valetudine Roselyne Bachelot.

Ex anno fere 2017, socialistis relictis, ad factionem rei publicae progredientis (duce Emmanuele Macron) se iungit: legatus est conventui nationali pro circulo nativo Altorum Sequanae, et anno 2018 orator huius factionis factus est, sed a mense Octobri secretarius civicus iuxta ministrum eruditionis Ioannem Michaelem Blanquer meruit. Die 6 Iulii 2020 secretarius civicus iuxta primum ministrum et orator gubernii factus est. A 20 Maii 2022, prima ministra Elisabetha Borne, minister delegatus a rationibus publicis, sed a die 20 Iulii 2023 minister ab eruditione nationali meruit, antecessore Pap Ndiaye. Die 9 Ianuarii 2024 ipse primus minister factus est, Elisabethae Borne successor.

Bibliographia

recensere
Ministri eruditionis Francici 1959–