Demosthenes
Demosthenes (Graece: Δημοσθένης, natus 384 a.C.n., mortuus 322 a.C.n.) fuit orator et logographus[1] qui regem Macedoniae Philippum infensissimum esse Graecorum hostem insigniter proclamavit. Demosthenes ad summam eloquentiam pervenerat pertinacissimo labore. Cum balbus esset, et voce exilis, et lateribus parum validus, haec omnia naturae impedimenta superavit diligentia atque industria. Coniectis in os calculis, magna voce versus multos pronuntiabat inambulans, et ardua loca celeri gradu scandens. Declamitans in maris littore, in quod se fluctus illidebant, consuescebat non expavescere fremitus concitatae multitudinis. In cella subterranea, tres menses egit, media parte capitis abrasa, ut prodire in publicum sine verecundia non posset : ibi inclusus continuam dabat operam voci et gestui. His exercitationibus perfecit ut nemo melius et planius eo loqueretur.
Obitus: 12 Octobris 322 a.C.n.; Poros
Patria: Athenae antiquae
Familia
Demosthenes hortatur Athenienses ad bellum gerendum contra regem Philippum
recensereDemosthenes, in contione, non destitit Athenienses hortari vehementissimis orationibus ad tuendam armis libertatem contra Philippi incoepta. Alii autem oratores aut Philippi partibus favebant, ut Aeschines, aut servare pacem volebant, ut Phocio. Aeschines, infensissimus Demosthenis inimicorum, regis Macedoniae pecunia corruptus fuerat. Phocio, vir integritate vitae notissimus, munera Philippi repudiaverat, sed bellum reformidabat. Athenienses quoque pigebat pecuniam impendere ad milites et remiges alendos. Ab avorum virtute degeneres, non, ut olim, reditus publicos effundebant in classem exercitusque, sed in dies festos apparatusque ludorum. Theatra et scenam frequentius quam castra visebant. Horum socordia elatus rex Macedoniae, qui iam antea ceperat Amphipolim, Potideam et Olynthum, invadit repente Atticam, et Elatea vi potitur. Tum demum eventu admoniti, Demosthenem cives sui vera praedixisse senserunt.
Clades Atheniensium apud Chaeroneam
recensereContinuo, excusso torpore, Athenienses societatem cum Thebanis et quibusdam aliis civitatibus ineunt, et exercitum adversus Philippum educunt. Athenienses sociique numero militum Macedonibus praestabant, sed Macedones virtute bellis indurata illis superiores erant. Itaque ingenti clade apud Chaeroneam Graeci affecti sunt. Non tamen pristinae gloriae immemores ceciderunt : nam loca, quad defendenda a ducibus acceperant, morientes corporibus texerunt. Philippus victoriam, ut barbarus, convivio celebravit ; neque ipsum puduit epulis accumbere in campo proelii dispositis. Narratur etiam vino ebrius per media hostium cadavera incessisse, gaudio exsultans et iocos cantusque proferens. Quo visu commotus unus e captivis Atheniensibus eum alloquens : "Rex", inquit, "fortuna tibi dedit Agamemnonis partes, tu Thersitae personam agis." Victor erubuit, et sui compos, Atheniensibus captivos gratis remisit, et corpora mortuorum sepelienda reddidit. Clades Chaeronensis Macedoniae iugum Graeciae imposuit. Nec ob illam cladem Athenienses Demostheni irati fuerunt sed eum ad mortuos pro patria publice laudandos et moenia sarcienda designarunt[2]. Philippo anno 336 interfecto, successit filius Alexander Magnus, cui Magni cognonem datum est propter rerum gestarum gloriam. Alexander maxima celeritate in Graeciam properat, Thebas funditus evertit, excepta una Pindari poetae domo, Atheniensibus veniam concedit, et Graeciam Antipatro uni ex amicis regendam committit.
Post Chaeroneam Demosthenes timidior factus est quam nonnulli e suis amicis, Hyperides et Lycurgus in primis qui multo bellicosiores erant. Ita Hyperides in oratione quam adhuc legere possumus Demosthenem accusat quod Thebas anno 335 a.C.n. deseruisset[3] et quod anno 324 a.C.n. cum Harpalo satrapa societatem contra Alexandrum facere noluisset[4]ː qua de causa ei amicitiam suam renuntiabat[5]. Nam ille Harpalus iram Alexandri fugiens cum mercennariorum exercitu et 5000 talentis argenti Athenas supplex venerat. Demosthenes militibus introitum recusavit quos in litore Peloponnesiaco exposuerunt. Cum vero Harpalus cum 700 talentis redisset atque oratores emere conaretur, Demosthenes Macedonum iram metuens eum adprehendi iussit et pecuniam in Acropoli custodiendam collocavit[6]. Mox tamen corruptis custodibus Harpalus evasit nec plus quam dimidia pecunia in loco remanebat. Suspiciones sese in Demosthenem converterunt qui innocentiae probandae gratia Areopago sponte sua mandavit ut rem quaererent[7]. Aeropagitae re per sex menses quaesita inter sontes et Demosthenem designarunt[8] cui anno 323 iudices dati sunt. Inter accusatores fuerunt Dinarchus et Hyperides quorum orationes legere possumus. Damnatus quinquaginta talentorum multa orator in exsilium profectus est. Mox tamen cum Alexandro mortuo bellum cum Macedonibus redintegraretur, ab ipso populo revocatus est et una cum Hyperide bello Lamiaco operam dedit[9].
De Demosthenis exitu
recensereSed postquam, Asia subacta, terrarum orbem victoriis et fama sui nominis implevit, obiit Alexander ille Magnus. Audita Alexandri morte, bellum redintegrant, concitante Demosthene, Graeciae civitates adversus Antipatrum coniuratae. Antipater autem ex urbe Lamia, in qua obsidebatur, erupit incolumis, et Macedoniam petiit; tum Graecorum copiae dilapsae sunt. Demosthenes, ratus Athenis nullum sibi iam tutum fore domicilium, confugit in insulam Calauriam, ubi adventu satellitum Antipatri perturbatus, in templo Neptuni asylum quaesivit. Militibus delubrum ingressis, nobilis exsul venenum hausit in stylo inclusum, et, capite obvelato, ante Dei simulacrum cecidit. Hic fuit exitus summi oratoris, et viri patriae amantissimi: una cum Demosthene periit ipsa Graeciae libertas. Haud multo post Phocio, multitudinis odio damnatus capite, annum octogesimum agens, ad mortem ductus fuit. Iamiam moriturus, ad filium qui aderat conversus : "Ego", inquit, "tibi fili, praecipio ne quid Atheniensibus male velis ob huius rei memoriam."
Fontes antiqui
recensere- Aeschines, Orationes
- Cicero, Orator
- Didymus, In Demosthenem commenta
- Dinarchus, Contra Demosthenem
- Dionysius Halicarnasseus, De Demosthenis elocutione. Textus apud Remacle.org
- Hermogenes, Corpus rhetoricum
- Hyperides, Contra Demosthenem
- Libanios argumenta (hypotheses) ad Demosthenis orationes composuit. Hic apud Vicifontem
- Quintilianus, Institutio oratoria
- Plinius Minor, libro nono Epistularum 26.8-10
- Plutarchus, "Demosthenes" in Vitis Parallelis
- Vitae decem oratorum Plutarchi inscriptae apud Remacle
Editiones
recensere- Mervin R. Dilts (ed.): Demosthenis orationes. Tom. I-IV. Oxonii 2002-2009.
- Collection des Universités de Franceː Octave Navarre, P. Orsini, Georges Mathieu, Plaidoyers politiques. I-IV, Les Belles Lettres, 1945-59. Quattuor volumina.
- Maurice Croisetː Harangues I-II, Les Belles Lettres, 1924-5. Duo volumina.
- Louis Gernet, Plaidoyers civils I-IV, Les Belles Lettres, 1954-60. Quattuor volumina.
Plura legere si cupis
recensere- M.P. de Bakker, "Demosthenes" in Space in Ancient Greek Literature: Studies in Ancient Greek Narrative, 2012ː 393-412
- Elisabetta Bianco, "La royauté chez Démosthène", Ktèma, 2015ː 125-132
- Patrice Brun, Démosthène : rhétorique, pouvoir et corruption, Dunod, 2021 Recensio critica Nonnullae paginae apd Guglum librorum
- Luciano Canfora (interpr. Sabina Bollack), "Discours écrit/discours réel chez Démosthène" in Les Savoirs de l'écriture en Grèce ancienne, Presses universitaires du Septentrion, 2010ː 211-220
- Pierre Carlier, Démosthène, Fayard, 1990
- "Démosthène par lui-même" in Naissance de l'autobiographie d'Hésiode à Saint Augustin, Éditions Rue d’Ulm, 2018ː 54-62
- Matthew R. Christ, "Demosthenes on Philanthrōpia as a Democratic Virtue", Classical Philology,2013ː 202-222
- Georgius Clémenceau, Démosthène, Plon, 1926 Recensio critica
- Paul Cloché. Démosthène et la fin de la démocratie athénienne, Payot, 1937 Recensio critica Altera recensio critica
- Gaston Colin, "Démosthène et l'affaire d'Harpale", Revue des Études Grecques, 1925ː 306-349 Secunda pars ibidem, 1926
- Xavier Darcos, "Le Démosthène de Clémenceau (1926)"ː Actes du 23e colloque de la Villa Kérylos à Beaulieu-sur-Mer les 5 et 6 octobre 2012 in La Grèce antique dans la littérature et les arts, de la Belle Époque aux années trente, 2013ː 133-144
- Charles Gardou, "Démosthène, de l'enfant bègue à l'orateur en puissance", Reliance, 2005ː 101-107
- Sophie Gotteland, "Conseiller et persuader : quelques échos Thucydidéens dans les harangues de Démosthène" in Ombres de Thucydide, Ausonius, 2010ː 35-50
- Christos Kremmydas, "P. BERL. 9781 and the early reception of Demosthenes", Bulletin of the Institute of classical studies, 2007ː 19-48
- Gustav Adolf Lehmann, Demosthenes von Athen : ein Leben für die Freiheit ; Biographie, Beck, 2004 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Gunther Martin, Divine Talk. Religious Argumentation in Demosthenes, Oxford, Oxford University Press, 2009 Recensio critica Altera recensio critica Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Claude Mossé, Démosthène : ou les ambiguïtés de la politique, Armand Colin, 1994
- Laurent Pernot, "La survie de Démosthène et la contestation de la figure de l'Orateur dans le monde gréco-romain", Comptes rendus des séances de l'Académie des Inscriptions et Belles-Lettres, 2002ː 615-636
- J. C. Trevett, "Demosthenes and Thebes", Historia: Zeitschrift für Alte Geschichte, 1999ː 184-202
- Guy Westwood, The rhetoric of the past in Demosthenes and Aeschines : oratory, history, and politics in classical Athens, Oxonii, 2020 Nonnullae paginae apud Guglum librorum Recensio critica Altera recensio critica
- Cecil W. Wooten, "Cicero and Quintilian on the Style of Demosthenes", Rhetorica: A Journal of the History of Rhetoric, 1997ː 177-192
- "Dionysius of Halicarnassus and Hermogenes on the Style of Demosthenes", The American Journal of Philology, 1989ː 576-588
- Nancy Worman, "Insult and Oral Excess in the Disputes between Aeschines and Demosthenes", The American Journal of Philology, 2004ː 1-25
- "Aeschines and Demosthenes" in Characterization in Ancient Greek Literature, Brill, 2018ː 428-442
- Ian Worthington, 'Demosthenes of Athens and the fall of classical Greece, Oxford University Press, 2013 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
Notae
recensere- ↑ Quod ei obiciebat Aeschines (De falsa legatione 23) tamquam venalitatis indicium. Cf Contra Timarchum 94 et Contra Ctesiphontem 173.
- ↑ Oratio de Corona
- ↑ Contra Demosthenem, Fragmentum IV.17
- ↑ Contra Demosthenem, Fragmentum IV.18
- ↑ Contra Demosthenem, Fragmentum V.21.
- ↑ Dinarchus, Contra Demosthenem 89.
- ↑ Dinarchus, Contra Demosthenem 61
- ↑ Dinarchus, Contra Demosthenem 3-6. Oratio ne Harpalus Macedonibus traderetur suadens sub nomine Demosthenis circumferebatur quam Dionysius Halicarnasseus (Demosthenes 57.3) apocrypham iudicabat.
- ↑ Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 17.108.4-8. Plutarchus, Vita Phocionis 21-22 et Vita Demosthenis 25-6. A. Cartault, De causa Harpalica, Lutetiae, 1881. Gaston Colin (1926).
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Demosthenem spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
- Orationes Philippicae Duodecim, (Graece) liber apud books.google.com
- Demosthenis orationes, (Graece) liber apud books.google.com
- Demosthenis Philippicae orationes v, ex recens. I. Bekkeri, ed. I.T. Vœmel, (Graece) liber apud books.google.com
- Demosthenis Selectæ orationes: ad codices mss. recensuit, textum, scholiasten, et versionem ...1826 (Graece) liber apud books.google.com
- Opera apud Perseum (Graece, Anglice)
- Opera apud mercure (Graece, Francogallice)