De civitate Dei

opus quem Augustinus composuit contra incredulitatem Judaeorum Paganorum et Arrianorum


De civitate Dei et contra Paganos est opus quod constat ex viginti duobus libris, in quibus Sanctus Augustinus civitatem Dei antecellere civitati terrenae demonstrare conatus est. Sic historia Salutis exprimitur. Civitas terrena apparet temporalis; civitas autem Dei in Ecclesia Christiana elucet.

De civitate Dei, frons libri manu scripti circiter annum 1470

Libri viginti duo sunt maximum quod exstat opus philosophicum antiquitatis. Dividuntur in duas partes: Primam, quae libris decem complectitur, et secundam ab undecimo usque ad finem. Prima pars sumat exordium disserendi ab conviciis, quae Christianismo illata sunt, cum Roma a Visighotis devastata esset. Nonnulli enim paganae fidei putaverunt hoc accidisse propter deos antiquos desertos. Hinc Augustinus ingressus est magnam refutationem quasi omnium doctrinarum paganarum, praecipue et earum, quibus Romani se digniores imperio putare sueverunt, et earum, quae in antiquis philosophis doctrinae christianae contradicerent. Hac parte se magis ad scriptores philosophicos (Varro, Porphyrios) et historicos applicat. Parte secunda Augustinus historiam generis humani ab Adae et Hevae exoriri fecit, unde eam sequitur usque ad consummationem saeculi. Ea pars multo magis quam prima utitur Sanctis Scripturis. Augustinus primus praebet hoc opere historiam sub specie christiana.

Medio Aevo hic liber fuit magnae auctoritatis.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad De civitate Dei spectant.
 
Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!