Collectus tabularum cenatoriarum Buttolph
Collectus tabularum cenatoriarum Buttolph,[1] Anglice Buttolph collection of menus, a Francisca Buttolph anno 1899 incepta atque ab aliis aucta, in Bibliotheca Publica Novi Eboraci servatur. Chartas cenatorias fere 40 000 comprehendere dicitur. Imagines documentorum fere 30 000, huius collectus veterrimorum, in Vicimedia Communia impositae sunt.
Buttolph primitias collectionis mense Februario 1900 hoc modo narravit: "Kalendis Ianuarii, apud popinam Columbia ut prandium sumerem morans, utile fore censui tabulam victualium in bibliothecam registrare. Post septem dies, Cur non alias conservare? mihi in mentem venit. Ergo nongentas et triginta per digitos meos ad bibliothecam Astor iam pervenerunt."[2] Mense Augusto eiusdem anni nuntius titulo "Menus Wanted for Historical Collection" in periodico Hotel Monthly divulgari iussit. Eodem modo tam epistulis quam nuntiis, saepe etiam visitationibus, tabulas apud popinas deversoriaque collegiaque domusque principum et optimatum instanter requirebat. Anno 1924 (quo anno mortua est) quinque et viginti milia tabularum congesserat.
Inceptio huius collectus in diariis inter annos 1901 et 1906 celebrata est.[3] Etiamsi bibliothecarii iam utilitatem futuram huius collectus recognoscebant (nam Ioannes Shaw Billings Bibliothecae Publicae Novi Eboraci director sine mora collectum accepit Franciscamque Buttolph in bibliotheca viginti annos laborare permisit) alii aegre intellegebant. Diurnarius enim New York Times his verbis aestimavit:
- "Neque divisio litteraturae neque appendix historiae describi potest, neque inter codices antiquos recipi licet: nihil erit in aeternum nisi "collectum Buttolph" (It cannot make an impression as a part of literature, nor can it be described as an appendix to history, nor has it any place amid "old manuscripts." It must forever stand for what it is, "The Buttolph Collection").[4]
Primus inter recentiores Gulielmus Grimes(en) annis 2002 et 2003 collectum celebriorem reddit.[5]
Notae
recensere- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ On New Year's Day I stopped in the Columbia Restaurant for lunch and thought it might be interesting to file a bill of fare at the library. A week later the thought occured, why not preserve others? As a result 930 have passed through my fingers to the Astor Library: Epistula 14 Februarii 1900 apud Federman (2011)
- ↑ "Menus from Many Lands; A Collection Soon to be Placed on Exhibition" in The Times (Vasingtonia) (28 Aprilis 1901); "Literature of Eating; Collection of Menus in the New York Public Library" in Evening Star (Vasingtonia) (20 Iunii 1903); "When Royalty Dines: Some of the Good Things Prepared, as Shown by the Buttolph Menu Collection" in New York Times (22 Maii 1904)
- ↑ "Most Interesting Array of Menus in the World" in New York Times (3 Iunii 1906) Situs venalis
- ↑ Grimes (2003); vide Reiner (2023)
Bibliographia
recensere- Reynaldo G. Alejandro, Classic Menu Design from the Collection of the New York Public Library. Glen Cove Novi Eboraci: PBC International, 1988
- Paul Freedman, Ten Restaurants That Changed America. Novi Eboraci: Liveright, 2016
- William Grimes(en), "New York City Exhibit Displays the Art of Eating Out" in Nation's Restaurant News vol. 37 (February 23, 2003) pp. 24-25
- Jim Heimann, May I Take Your Order?: American Menu Design, 1920-1960. Chronicle Books, 1998
- Steven Heller, John Mariani, Menu Design in America, 1850-1985, Taschen, 2011 recensio huius libri
- Adam Reiner, "Getting Lost in the World’s Largest Stack of Menus" in Taste (1 Ianuarii 2023)
- Alison Ryley, "Miss Frank's Menus" in American Book Collector n.s. vol. 7 (1986) pp. 3-10
- Alison Ryley, "The Prime of Miss Frank E. Buttolph: Notes Toward a Menu History of New York City" in Biblion: The Bulletin of the New York Public Library (autumno 1998) pp. 56-87
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad collectum tabularum cenatoriarum Buttolph spectant. |
- "The Buttolph collection of menus" apud Bibliothecam Publicam Novi Eboraci
- "Collection history" anno 2013 divulgatum
- Index per nomina anno 2013 divulgatum
- Ordo catalogi anno 2013 divulgatum
- Recensio digitalis collectus Bibliothecae Publicae Novi Eboraci (situs imperfectus); De isto situ; De popinis Neo-Eboracensibus
- Rebecca Federman, "The Queen B: Miss Buttolph and Her Menus" (2011) apud Bibliothecam Publicam Novi Eboraci
- Trevor Muñoz, Katie Rawson, "When a Woman Collects Menus" (16 Aprilis 2014) apud Curating Menus Inter fontes nostros
- Kevin Pang, "These historical menus show how drastically the way we eat has changed" (2018)
- Michael Waters, "The Woman Who Collected More Than 25,000 Menus" (4 Augusti 2017) apud Atlas Obscura