Basilius II Bulgaroctonus
Basilius II Bulgaroctonus (Graece: Βασίλειος ὁ Βουλγαροκτόνος scil. "necator Bulgarorum"; natus circa annum 958; mortuus die 12 aut 15 Decembris 1025) fuit imperator Romanorum orientalium ab anno 976 usque ad 1025.
Obitus: 15 Decembris 1025; Constantinopolis mediaevalis
Patria: Imperium Byzantinum
Familia
Memoria
Basilius, inclutissimus imperialis Macedonicae stirpis, fuit filius Romani II et uxoris Theophaniae, qui imperium Byzantinum florescere fecit.
Vita
recensereAnnis primis
recensereFontes de nativitate fide digni non sunt; constat Basilium filium primum Romani II fuisse a quo ex anno 960 collega institutus est. Mater eius Theophano, Romano mortuo, usque anno 963 cum eunucho Iosepho Bringas regebat. Quem mox generalis Nicephorus Phocas secutus est. Isti viro Theophano nupsit, qui tutor Basilii et Constantini fratris politicam fecit. Per pueritiam omnem Basilius sub umbra Nicephori et Ioannis Tzimiscis fuit. Post mortem Ioannis I Tzimiscis autem Bardas Scleros seditionem brevem excitavit. Anno 985 contigit, ut avunculus Basilius Lacapenus a rectione amoveretur. Officialiter Basilius cum Constantino fratre imperabat; frater aetate minore natus autem trossulus et homo irritus tempus in gaudiis variis terere maluit.
Basilio regente rebelliones novas fecerunt Bardas Scleros et Bardas Phocas iunior necnon latifundiarii (annis inter 987 et 998) qui timebant, ne privilegia desecarentur. Eodem tempore, anno 989, Vladimirus I Magnus Kioviensis baptizatus est, qui sororem Basilii Annam Porphyrogenitam in matrimonium ducens una cum subiectis omnibus fidem orthodoxam orientalem amplexus est. Pro hoc rex novus Christianus Basilium adiuvit auxilia Varegorum mittens.
Pugnae in Bulgaros et extentio territorialis in orientem
recensereAb anno 989 Basilii vires in interno ita corroborabantur, ut plus quam viginti annos contra Bulgaros pugnare posset. Bulgaros iam in adulescentia cognoverat et imperio Byzantino iterum atque iterum oppresso consilium de Bulgaris profligandis cepit. Postquam exercitus Byzantini strategiam mutavit, contra Bulgaros insidiatores contumaces victorias peperit. Post quindecim annos bellicosos in Pugna apud Clidium commissa Samuel (rex Bulgariae) victus est; militum autem vivorum milia quattuordecim elucificata sunt. Fertur Samuel suos caecatos videns amentia captus esse. Inde Basilius epitheton Bulgaroctoni portavit. Samuele rege mortuo cum successoribus Gabriele Radomir, Ioanne Vladislav et Prusiano II bella multa gessit. Anno 1018 caput Lycnidus (Ohrid) cum thesauro regio in manus Basilii venit; Maria vidua regis Ioannis Vladislav una cum infantibus Basilio tradita novae plagae imperio contributae sunt.
Bulgaria expugnata, Ecclesia orthodoxa Bulgariae nova statuta recepit. Patriarcho expulso Basilius, qui autocephaliam numquam violavit, Archiepiscopatum Lycnidi totiusque Bulgariae erexit. Primus archiepiscopus Ioannes I Debranin Slavus fuit, cui Graecus Leo I Constantinopolitanus successit. Occidentalibus regionibus pacificatis limes orientalis diu neglectus firmandus erat. Impetus Fatimidorum mahometanorum ante Halapiam prohibiti sunt et in Armenia ita immiscebatur, ut post annum 1020 et Armenia pars imperio facta est. Quo autem neutralitas Armeniae omnibus tam pretiosa perdita est.
Gravitudo
recensereBasilius aetate annorum LXVII in Palatio Magno Constantinopolitano mortuus est. Omnium imperatorum orientalium imperium eius maxime longaevum fuit. Constantinus VIII post mortem fratris triennium munere monarchi fungebatur.
Basilius ducator optimus privilegia nobilium familiarum refrenare nequivit; etiam occupationes civitatum in oriente sitarum infelices esse videbantur. Infantibus carens familiae suae potestatem transferre non potuit. Commodum magnum erat separatio bellorum temporalis, ne simul variis in aciebus pugnari deberet. Basilius, quod ad culturam et educationem spectat, vix ullum mentionis dignum fecit.
Bibliographia
recensere- Catherine Holmes: Basil II and the Governance of Empire, 976–1025. Oxford University Press, Oxoniae 2005, ISBN 0-19-927968-3.
- Alexios G. Savvides, Benjamin Hendrickx (ed.): Encyclopaedic Prosopographical Lexicon of Byzantine History and Civilization. Tomus 2: Baanes–Eznik of Kolb. Brepols Publishers, Turnhout 2008, ISBN 978-2-503-52377-4, p. 53–57.
- Paul Stephenson: The Legend of Basil the Bulgar-Slayer. Cambridge University Press, Cantabrigiae 2003, ISBN 0-521-81530-4.
- Paul Meinrad Strässle: Krieg und Kriegführung in Byzanz. Die Kriege Kaiser Basileios’ II. gegen die Bulgaren (976-1019). Böhlau, Agrippinae 2006, ISBN 978-3-412-17405-7.
Fontes rerum gestarum Basilii II
recensereExterni nexus
recensere