Amalthea
Amalthea in mythologia Graeca fuit nympha Cretensis quae Iovem puerum nutrivit. Melissus enim rex Cretae duas habuit filias Amaltheam e Melissam quae Iovem caprino lacte melle nutriverunt[1]. Alii dicunt nutricem eam fuisse capram Amaltheam dictam; Melissi autem filias Adrasteam et Idam faciunt. Hae nutriverunt illum lacte cuiusdam caprae, cui nomen erat Amalthea, quam Iuppiter, jam adultus, ob acceptum beneficium in sidera cum duabus capellis eius stellis Aurigae dictis, retulit. Huius alterum cornu nymphis nutricibus dedit, videlicet officii praemium, hanc adiciens façultatem, ut quid optassent id illis ex eo cornu largiter suppullularet. Ovidius paulo diversius fabulam narrat hoc pacto:
Nais Amalthea, Cretaea nobilis Ida,
dicitur in silvis occuluisse Iovem.
fecit, quod dominae nunc quoque nomen habet[2].
huic fuit haedorum mater formosa duorum,
inter Dictaeos conspicienda greges,
cornibus aeriis atque in sua terga recurvis,
ubere, quod nutrix posset habere Iovis.
lac dabat illa deo; sed fregit in arbore cornu,
truncaque dimidia parte decoris erat.
sustulit hoc nymphe cinxitque recentibus herbis,
et plenum pomis ad Iovis ora tulit.
ille ubi res caeli tenuit solioque paterno
sedit, et invicto nil Iove maius erat,
sidera nutricem, nutricis fertile cornu
Rem aliter narrat Diodorus Siculus lib 4 cap 35 qui cornu Acheloi fuisse adfirmat. Strabo capram Oleniam vocat, ex urbe Oleno [3]. Hinc proverbium, Amaltheae cornu, quo utimur, quoties adfatim omnia superesse significamus. Sic Horatius
Apparetque beata plena
- Copia cornu
– Horatius, Carmen Saeculare, v.59
Idem
:::Aurea fruges
Italiae pleno diffudit Copia cornu.– Horatius, Epistulae I,12,v.28
Ovidius tamen hoc ad Acheloum refert,
:::rigidum fera dextera cornu
dum tenet, infregit, truncaque a fronte revellit.
sacrarunt; divesque meo Bona Copia cornu est.
naides hoc, pomis et odoro flore repletum,
– Ovidius, Metamorphoseon libri, IX, 85
Haec pagina textum incorporat ex Hofmanni Lexico Universali, 1698. Versio interretialis
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ "Melissea... Huius duas fuisse filias Amalthaeam et Melissam quae Jovem puerum caprino lacte ac melle nutriernnt" Lactantius, Institutiones Divinae I, 22
- ↑ "Nais Amalthea, celebris in Ida Cretensi, dicitur abdidisse Iovem silvis. Illa habuit matrem pulcherrimam duorum haedorum insignem inter greges Dictaeos, cornibus elatis, atque reflexis in sua terga, mamma quam nutrix Iovis posset habere. Illa praebebat lac deo: verum rupit cornu in arbore; atque erat spoliata altera parte decoris. Nymphe illud sustulit, atque portavit vinctum novis herbis et plenum pomis ad ora Iovis. postquam ille ibtinuit res caeli, et sedit in solio paterno, nihilque erat maius Iove invicto, mutavit nutricem in sidus, iussit cornu nutricis fecundum esse, quod nunc obtinet nomen dominae" (paraphrasis ex editione Valpy, [1])
- ↑ VIII, cap. 7, 5 [2]