Aetas Classica in musica Occidentali usitate putatur tempus inter annos 1750 fere et 1820. Nomen autem musica classica in sermone humili varietatem describit generum musicae Occidentalis a saeculo nono ad praesens, praecipue a sexto decimo vel septimo decimo ad undevicensimum. Hic commentarius tempus a 1750 ad 1820 tractat.[1]

Ostium Iuliomontii in urbe Czechiae. Exemplum architecturae classicistae.
Quadricinium nervorum perfungitur. A laeva: violina 1, violina 2, viola, violoncellum.

Aetas Classica inter aetates Barocam et Romanticam facta est. Optime noti musicae Barocae compositores sunt Franciscus Iosephus Haydn, Wolfgangus Amadeus Mozart, et Ludovicus van Beethoven; atque inter alia nomina notabilia sunt Ludovicus Boccherini, Mutius Clementi, Iosephus Martinus Kraus, Antonius Soler, Antonius Salieri, Franciscus Iosephus Gossec, Ioannes Stamitz, Carolus Fridericus Abel, Carolus Philippus Emanuel Bach, et Christophorus Willibaldus Gluck.

Beethoven praeterea aliquando habetur compositor Romanticus vel compositor qui pars transitionis ad Aetatam Romanticam erat. Franciscus Schubert etiam est persona transitionalis, sicut Ioannes Nepomucenus Hummel, Maurus Giuliani, Fridericus Kuhlau, Fernandus Sor, Ludovicus Cherubini, Ioannes Ladislaus Dussek, et Carolus Maria de Weber. Tempus aliquando aevum Classicum Vindobonensis (Theodisce Wiener Klassik) appellatur, quia Mozart, Haydn, Salieri, et Beethoven aetatem laborantes Vindobonae degerunt, Schubertque ibi natus est.

Nexus interni

 
Gluck. Tabula ab Iosepho Duplessis oleo in carbaso 1775 picta. Kunsthistorisches Museum, Vindobonae.
 
Beethoven. Tabula ab Iosepho Carolo Stieler oleo in carbaso 1820 picta.
  1. Michael Kennedy, The Oxford Dictionary of Music (2006), ISBN 0-19-861459-4.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
 
Musica

Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!